FLAGRA

FLAGRA
FLAGRA
lemma apud Matt. l. 14. Apoph. Epigr. 79.
Ludite lascivi, sed tantum ludite servi,
Haec signata mihi quinque diebus erunt.
Saturnalibus enim, quae quinquiduum durabant, feriabantur seuri et a flagris heri abstinentes, illa clausa interea ac annulo signata habebant etc. Et quidem muleus eorum in poenis serviltbus usus, apud Vetr. certe Flagra seu Flagella, ante crucem olim adhibita, in quam raro nisi sic purparati acti sunt. Hinc Alexander apud Curt. l. 6. c. XI. et l. 7. c. XI. eos qui Petram obstinate defenderant verberibus affectos, sub ipsis radicibus Petrae, crucibus iussit affigi. Iudaei apud Ioseph. l. t. Excid. c. 32. μαςιγούμενοι καὶ προβασανιζόμενοι τοῦ θανάτου πᾶσαν αἰκίαν, ἀνεςαυροῦντο, Flagellati et praecruciati ante mortem omne genus verberibus, crucifigebantur. Apud Romanos teste Liv. l. 32. c. 26. l. 39. c. 29 ubi de servis coniuratis loquitur, Multi occisi, muhi capti, ahi verbenati crucibus affixi. Et hic sollennis mos, imo lex: ac horrendum carmen diserte caebat, Verbera intra aut extra pomarium: et tum deniqueve succinebat: Arbori infelici suspendito. Fuêre autem virgis magis vilia, et magisacerba, unde inhonestissimo huic supplicio attributa sunt: et quidem proprie servorum erant, teste Terent. Adelphis, Act. 2. sc. 1. v. 28.
Usque ad necem operiere loris? Loris liberis sic erit.
A' qua proin nota servilem conditionem Menae Horat. opprobrat Epod. Ode 4. v. XI.
Sectus flagellis hic Triumviralibus
Praeconis ad fastidium.
Fures enim ac servos nequam, apud Triumviros capitales, puniri ad columam Maeniam fuisse solitos, monet Ascon. Comm. ad primam in Verrem. Quare significat poeta, a Triumviris, quibus imperium, et animadversio in servos, caesum illum publice flagris idqueve sub praeconis voce, Hinc ut novum, et severum in Licinio Ponrifice narrat Valer. max. l. 1. c. 1. quod ei virgo Vestalis, quia quâdam nocte parum diligens aeterni ignis custos fuisset, digna visa est, quae flagre admoveretur. Vide quoqueve infra Feseripti ad flagrum. Apud Athenienses vero qui in Foro deliquerant, flagris caesos esse, Logistarum iussu, dicemus infra in voce Opsonmi etc. Eorum lora e porcinis pilis fuisse, docet Ioh. Rosin. Antiqq. rom. aliis aliter confecta fuêre. Quam aspera fuerint, docet Ulpian. L. 8. de poenis, ubi ministrorum immanitate multos sub iis interiisse notat. Et horribile id agnominare Horat. visum l. 1. Serm. Sat. 3. v. 119.
Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.
Quod magis fuit, cum ea insitis talis aut ossiculis exasperabant, ut Romae alibiqueve factum quae Flagra Graecis ἀςραγαλωτὰ, Latinis
Talaria vel Taxillata, item Scorpiones, fuêre dicta. His in Parthis, Optimates quoqueve et Satrapas, ubi visum Regi, caedi fuisse solitos, restatur Athen. l. 4. Apulei. Flagrum pecuinis ossibus catenatum, it. multiiugi ovium talis tessellatum, scite vocat, Ovid. Met. l. 8. qui idem flagrorum genus gallis Matris Deûm adscribit: quod Plutarch. quoque facit l. c. Colot. Eodem sauctisimum SERVATOREM nostrum caesum quoqueve esse, suntqui sibi imaginentur aut fingant. Sed illud Evangelistae non habent, dicunt simpliciter, ut inter alios Matth. Τὸν δὲ λ᾿ησοῦν φραγελλώσας παρέδωκεν, ἵνα ςαυρωθῇ, iesum cum flagellasser, tradidit ut crucifigeretur, c. 27. v. 26. λ῾μάςθλην i. e. loreum flagellum, appellat Nonnus:
Ρ῾ιγεδανῇ Χριςοῖο δέμας φοίνιξεν ἰμάςθλῃ,
Horribili Christi corpus rubefecit habena.
Vide Iust. Lips. de Cruce l. 4. c. 2. et 3. Pignor, de Servis etc. In Eqvuleo flagrorum meminit Quintilam. apud Magium tr. de Eqvuleo: dicemusqueve aliquid infra, de Flagellis ex bubulo corio, quibus martyres saepe caesi in voce Nervi. Nec omittendum, quod in quaestionibus quoqueve iam olim Veteres flagellis usi, ut ex Curtii istis l. 6. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verhaera, iam non ad quaestionem, ses ad poenam ingerebantur, probatum it. Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1. ad verba haec, exuitis nos honis, dilaceratis, exuritis. Ubi usitatas in agonibus Martyrum τὰς διεξόδους τῶ μαςίγων, inter cetera tormentorum genera, quibus eorum constantiam labefactare conabantur Gentiles, memorat ex Ep. Lugdunensium ac Viennensium, apud Euseb. in Sancti et maturi martyrio. Vide et de septem terninonum flagellis, quibus iidem olim verberabantur, Abdiam. l. 3. A' Flagris dicti sunt Festo Flagratores, hominum genus, qui mercede flagris caedebantur: qualis Parasitus ille Persarum Regis, apud Eust. in Hom. Flagriones, servi appellati, quod huic poenae generi subiecti sint, non Flagritribae Plauto in Pseud. Act. 1. sc. 2. v. 5. Fr. Goludmann. Lexico Lat. Angl.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • TAXILLATA Flagra — vide Flagra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • flagrante — (De la locución lat. inflagranti crimene, part. de flagrare, arder.) ► adjetivo 1 Que se está realizando en el momento de que se habla: ■ lo cogieron en flagrante delito. REG. PREPOSICIONAL + en 2 Que es evidente, que no necesita pruebas: ■ caer… …   Enciclopedia Universal

  • Marjorie Estiano discography — Discography of Brazilian pop singer Marjorie Estiano. Contents 1 Discography 1.1 Soundtracks 2 Videos 3 References …   Wikipedia

  • Alampo Records — Alampo Music Основан 2001 Основатели Criopalmos Жанр post industrial avant garde Страна  Италия Местонахождение …   Википедия

  • POENA — et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rita Lee — Infobox musical artist Name = Rita Lee Img capt = Rita Lee Jones Background = solo singer Birth name = Rita Lee Jones Alias = A Rainha do Rock (Queen of Rock) Born = Birth date and age|1947|12|31 Origin = São Paulo, Brazil Genre = Rock, MPB, Pop …   Wikipedia

  • Auto-flagellation — Flagellation Cicatrices de flagellation sur un esclave aux États Unis, le 2 avril 1863 La flagellation est un acte qui consiste à fouetter le corps humain avec un fouet, des lanières, ou une tige souple, ou encore tout autres objets du… …   Wikipédia en Français

  • Flagellation — Cicatrices de flagellation sur un esclave à Baton Rouge, aux États Unis, le 2 avril 1863. La flagellation est un acte qui consiste à fouetter le corps humain avec un fouet, des lanières, ou une tige souple, ou encore tout autres objets… …   Wikipédia en Français

  • Dança dos Famosos (season 8) — Dança dos Famosos 8 Country  Brazil Network Rede Globo Original run May 15, 2011 – September 4, 2011 …   Wikipedia

  • flagrant — augenfällig; offensichtlich; eklatant; offenkundig * * * fla|grant [fla grant] <Adj.> (bildungsspr.): offenkundig, ins Auge fallend: ein besonders flagranter Verstoß gegen das internationale Abkommen. Syn.: ↑ augenscheinlich, ↑ deutlich …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”